라틴어 문장 검색

sic enim iurat, quasi relicturus eum, cum de virtutibus eius optime sentiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2062)
nam Hiberia pars Ponti est inter Persidem et Armeniam, ubi optime colores diversi tinguntur, ut ostendit Horatius dicens herbasque quas Iolcos atque Hiberia mittit, venenorum ferax.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5794)
optima facta alii legunt 'optime':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7911)
nam hoc in fine orationis Venulus addit 'et responsa simul quae sint, rex optime regum, audisti'. excusatio Diomedis duplex est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24310)
unde et paulo post Venulus ita dividit dicens 'et responsa simul quae sint, rex optime, regis audisti et quae sit magno sententia bello', scilicet audisti et quemadmodum negarit auxilia, et quod nobis dederit de pace consilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2813)
cum ea sit anni temperies, ut hiemps serena sit et solstitium umidum, fructus optime provenire;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10210)
omnia quae multo ante m. p. r. bene non vult rusticum tunc quaerere quae dixit dicturusve est, cum iam opus sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1671)
nam citri arbor et multum non potest cre- scere, et multo habet folia maiora quam laurus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1312)
quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:1)
alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:1)
non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 64:6)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit intellegit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:2)
ita nobismet ipsis accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur, non reperiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 3:1)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION