라틴어 문장 검색

Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 420:1)
duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior armis virisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 544:1)
alibi decem milia peditum, duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum, mille et sescentos equites, alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naves imposita invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 347:1)
Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 397:1)
Scipio et venisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 216:1)
ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 427:1)
inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 248:1)
qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum si liceat Aetoliam Graeciamque omnem facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 341:1)
Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 265:2)
sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 406:2)
at non antiques Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent quo opulentius haberent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 432:1)
principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 72:1)
collectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat, Seleuciam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 506:1)
segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 207:1)
quod ad multitudinem servis liberatis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 367:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION