라틴어 문장 검색

aut quae latus iam propior orienti dedit
(세네카, Phoenissae 623:1)
licet totum classe orientem trahat, licet metuentibus explicet inutilem numerum:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:12)
Nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantum nationum secum Xerses trahat:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 7:4)
Quantumcunque Oriens ualuit primo in Graeciam impetu effusum est:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 2:4)
Salve, sceptrorum columen, regina Orientis, orbis Roma tui, rerum mihi principe misso iam non Eoo solum veneranda Quiriti, imperii sedes, sed plus pretiosa quod exstas imperii genetrix.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 13)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris, nunc regina Phari numenque orientis anheli, excipe multisono puppem Mareotida sistro, ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa signa Palaestinasque dedit frenare cohortes, ipsa manu placida per limina festa sacrosque duc portus urbesque tuas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri33)
"iuravit tibi iam nivalis Arctus, nunc magnos Oriens dabit triumphos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana46)
Oriente sole consilium, occidente convivium.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O12)
Consulite commentarios vestros, illic reperietis primum Neronem in hanc sectam cum maxime Romae orientem Caesariano gladio ferocisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 2:3)
Denique inde suspicio quod innotuerit nos ad orientis regionem precari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:3)
ita ut medio saepe tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam aduenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:12)
quae habet ab oriente in occasum XXX circiter milia passuum, ab austro in boream XII, in orientalibus suis partibus mari sex milium, in occidentalibus trium, a meridiano Brittaniae littore distans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III. 1:2)
Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION