라틴어 문장 검색

Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) rex superum trepidare vetat subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 29:3)
"O soror, o coniunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, terrarum, quascumque vident occasus et ortus, nos duo turba sumus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:3)
Inde genus durum sumus experiensque laborum et documenta damus qua simus origine nati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:12)
Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus, isque septimus a prisco numeratur origine Belo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:11)
Solus Abantiades ab origine cretus eadem Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis Argolicae contraque deum ferat arma genusque non putet esse Iovis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:2)
Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo fontis" , et ad latices deduxit Pallada sacros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 27:3)
Non illa loco neque origine gentis clara, sed arte fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:4)
Vota Iovi solvo populisque recentibus urbem partior et vacuos priscis cultoribus agros, Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:11)
Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:7)
sunt si descendere ad ipsum ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae tempora sortitus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:3)
Nec te natalis origo commonuit, mentemque subit, quo praemia facto quaque viri falsam speciem mercede parasti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:3)
pariter sonuere sorores innumerae, quibus est eadem natalis origo, terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:3)
quasque ante timebant, illas virgineis exercent lusibus undas naides aequoreae durisque in montibus ortae molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:4)
Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent - et quodcumque latet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 9:1)
pressus humo bellator equus crabronis origo est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION