라틴어 문장 검색

sed proprium laudis est res amplificare et ornare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 194:2)
initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 218:1)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:2)
In his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 344:1)
nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 382:1)
nam et, si bene diximus , possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi , verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 70:1)
itaque cum callidissime se direre, et cum illa vera gravissima ex intimo artificio deprompsisset, Respicite, iudices, fortunas, respicite C. Fabricii senectutem, cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 149:1)
quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:3)
nam cum Latina, significantia, ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 32:2)
In singulis intuendum est ut sint Latina, perspicua, ornata, ad id quod efficere volumus accommodata, in coniunctis, ut emendata, ut collocata, ut figurata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 36:3)
ceterum dicturus, quibus ornetur oratio, prius ea, quae sunt huic contraria laudi, attingam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 104:1)
igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore, quae probabilis non erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 105:1)
totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 121:2)
ornatum est, quod perspicuo ac probabili plus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION