라틴어 문장 검색

Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)
"Alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:60)
Esto subiectus pontifici tuo et quasi animae parentem suspice:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:11)
Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:11)
"peccata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:11)
Memento vos parentes virginis et magis eam exemplis docere posse quam voce.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:7)
si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:8)
Hane tu suscipe ut parentem, ama ut nutricem, venerare ut sanetam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:2)
Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:16)
Ut parenti subiciatur, horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:6)
Amet ut parentem, subi-ciatur ut dominae, timeat ut magistram.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:7)
hic petit absenti nota iam callidus arte ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I47)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
fortem animum praestant rebus quas turpiter audent, si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI44)

SEARCH

MENU NAVIGATION