라틴어 문장 검색

servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 147)
Iam hercle tu periisti, nisi illam mihi tam tranquillam facis quam mare olimst, quom ibi alcedo pullos educit suos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2282)
Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2173)
Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo, ut te allegemus, filias dicas tuas surruptasque esse parvolas Carthagine * manu liberali causa ambas adseras, quasi filiae tuae sint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2279)
nam mihi item gnatae duae cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2283)
male ego metuo miluos, mala illa bestia est, ne forte me auferat pullum tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 511)
eae sunt surruptae cum nutrice parvolae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 613)
eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 19)
huic filiola virgo periit parvola.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS22)
atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 35)
deinde, cum pervenit ad locum, qui est ab ostio ad milia CLX, admiscetur ei fonticulus oppido quam parvulus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장47)
ad flumina cum pecora suis temporibus anni parantur ad conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo cotidie potum, ex eoque, quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, aliis locis pulla, aliis coracino colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장57)
Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION