라틴어 문장 검색

VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 2:1)
Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes solent pasci.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 3:2)
Leporaria te accipere volo, non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta adficta villae quae sunt et habent inclusa animalia quae pascuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 3:3)
Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 1:1)
BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis bibacem et bibosum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 2:1)
Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:4)
Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 12:1)
Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)
Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:1)
, si vinum bibit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:3)
TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum,terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint complurima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 2:1)
Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 4:2)
Eundem Romulum dicunt, ad cenam vocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 3:2)
'immo vero carum, si quantum quisque volet bibat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 3:6)
nam ego bibi, quantum volui.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION