라틴어 문장 검색

Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,resupinam obruamus, patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 17:1)
asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:3)
Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:4)
Atque ubi caprae primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae diducantur, et in caprili maiore concordia quietae consistant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:2)
Itaque nisi potest affatim praeberi, non est gregi permittenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:5)
Sed ex geminis singula capita, quae videntur esse robustiora, in supplementum gregis reservantur, cetera mercantibus traduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:5)
Magister autem pecoris acer, durus, strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, et qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat, et non, ut alterius generis pastores, sequatur, sed plerumque ut antecedat gregem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 9:1)
nec tota die pascendae, sed mediis quattuor horis intra septa claudendae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 1:4)
Mox interposito spatio, conveniet olim gregem reparare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:4)
Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 2:4)
si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 2:5)
Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:3)
Nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:2)
Haec enim diversis temporibus mitescunt, ac paene toto anno gregem saturant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:4)
Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION