라틴어 문장 검색

Ad quem etiam finem patiens fuit libertatis eorum tam in suadendo quam in suffragia ferendo donec animi sui sensum, quem ad finem deliberationum reservare solebat, declarasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:2)
15. Huius regis dignitas praecellens pati possit, ut memorentur narrationes quaepiam quae ei divinum aliquid imponant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:1)
Itaque maxima ingenia proculdubio per singulas aetates vim passa sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:37)
ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturae ardua et obscura superanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:3)
sicut speculum inaequale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturae suam naturam inserere et immiscere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:5)
non substantia, non qualitas, agere, pati, ipsum esse, bonae notiones sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 33:2)
Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, send exiguo profectu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:1)
et invenietur verbum istud, humidum, nihil aliud quam nota confusa diversarum actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:4)
Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Job, et aliis Scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:7)
si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:2)
Itaque ex hoc signo homines sibi persuaderi facile patientur, ne cum dogmatibus non solum desperatis, sed etiam desperationi devotis, fortunas suas et labores misceant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:16)
Quod si quis subtilitatibus speculativis offendatur, quid de scholasticis viris dicendum erit, qui subtilitatibus immensum indulserunt?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:1)
quae per interpositionem aeris inducit consistentiam eo usque ut se projici nonnihil patiatur absque discontinuatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:12)
Sufficit enim ad id quod agitur, etiamsi exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:14)
corpus enim non nisi a corpore patitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION