라틴어 문장 검색

Haec est veritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec variare iudicium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:10)
uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:1)
Denique cunctis pene egressis, iudex sine obsequio in ciuitate substiterat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:2)
In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:8)
Quia, si fana eadem bene constructa sunt, necesse est, ut a cultu daemonum in obsequio ueri Dei debeant commutari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:7)
et tunc nouissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio ceteris, quae ibi essent, famulis Christi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:9)
deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius expleuit aetatem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:10)
et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:10)
laetabantur de patrocinio pergentis ad Dominum patris, per quem fuerant correcti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:11)
"obsequio plurima vincet amor."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 426)
obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 376:2)
quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani esset, favere vos magis et quantum in vobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 31:1)
erubescant profecto si quis eis haec obiciat, contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 63:1)
Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare videretur Treboniae legis patrocinium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 121:2)
ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION