라틴어 문장 검색

Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:7)
et econtra eius, quem apud Deum habere patronum quaeris, sicut facta uel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus te imitari condeceat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:11)
periculosum esse in tot humanis erroribus sola innocentia vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 29:2)
optabitis, mediusfidius, propediem ut mei similes Romana plebes patronos habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:2)
Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 582:2)
sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 314:2)
a quibus semper non vestra virtute innocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 754:2)
itaque modo ad eum conversus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae animus esset quaerebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 451:1)
quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc adversus unum hostem eritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 188:1)
ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 196:4)
nolle alibi quam in innocentia spem habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 478:2)
et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios volgavit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 299:1)
et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 375:1)
postremo repulsi inde adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visa - in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 378:1)
vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION