라틴어 문장 검색

auus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:5)
cum autem plerique equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, pronuntiauit non teneri ea, quibus ipsis parentibusue equester census umquam fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 1:2)
reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p. absumpsisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 3:1)
quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res expediretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:2)
Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 2:3)
aut quid hic potest nisi uncta devorare patrimonia?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 2914)
Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper existens, pro fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:29)
nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet. 26.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:42)
Poterat tamen Imperator in patrocinium Ecclesie Patrimonium et alia deputare, inmoto semper superiori dominio, cuius unitas divisionem non patitur. 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:48)
Poterat et vicarius Dei recipere non tanquam possessor, sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristi pauperibus dispensator:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:49)
Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato est valde inconveniens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:28)
Patre mortuo, cura patrimonii Laurentio fratri tradita, qui, valetudine parum firma aliquandiu usus, vitam, ingravescente morbo, immatura morte finivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.16)
Pauperibus benefacere haud cessavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.43)
hoc, insuper, a pauperrimis, ut plurimum, factum, qui Washmgtonium nec viderant, nec unquam videre sperabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.46)
Maritus pius, amicus sincerus, dominus benignus, pauperibus succerrere proclivis erat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.65)

SEARCH

MENU NAVIGATION