라틴어 문장 검색

Alium mors vocat, alium paupertas urit, alium divitiae vel alienae torquent vel suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 7:7)
Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:2)
Illic sibi plurimum luxuria permittit, illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 3:3)
Videre ebrios per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae velut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 4:3)
si voluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 8:5)
omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:4)
Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:1)
Seneca Lucilio suo salutem Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 581)
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:7)
Ille ex conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione et nihil sanantibus litteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:2)
Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:3)
Adversus paupertatem praeparatus est animus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 18:3)
Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:1)
nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:8)
non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION