라틴어 문장 검색

Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:2)
Forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:3)
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos Agrorum pecorisque deo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:5)
Nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 11:2)
Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:2)
Nam et Homerus, qui citreum θύον appellat, ostendit esse odoratum pomum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:2)
Pomum holus ficum uvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:3)
oleum ficos poma non habet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:6)
Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:2)
Caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 14:1)
*Quamvis caprigeno pecori grandior gressio 'st.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 14:3)
Pomaque degenerant sucos oblita priores et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:2)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et nimium cocta, sed tempore suo temperate adulta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 8:5)
quando morbus, antequam in homines posset inrepere, facilius captis pecoribus incubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION