라틴어 문장 검색

fit et ille gestus, qui, inclinato in humerum dextrum capite, brachio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 266:3)
At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장52)
Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus uectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maximas divitias esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장16)
Ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장11)
Ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장9)
Sic fiet, ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 2:6)
Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, ferrum adegit in viscera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 4:2)
nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:11)
At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 8:6)
illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:6)
Paratus exire sum et ideo fruar vita, quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:2)
Ista enim, quaecumque rettulistis, non sunt multae et singulae causae, sed ex una pendent, ex ea, quae faciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 12:6)
bona vera idem pendent, idem patent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 30:2)
Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis expectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:4)
illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION