라틴어 문장 검색

ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 32:3)
quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet conprehensi percepti cogniti constituti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 32:4)
qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:4)
ita necesse esse ne id ipsum quidem quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:5)
quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari, praesertim cum in eo summa consisteret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:2)
quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae visa accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:5)
- sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:3)
naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit'. alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 43:5)
Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint a quibusdam interrogentur 'ergo istuc quidem percipis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:1)
nam cum vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 51:2)
nam quo modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id οἰκεῖον appellant), sic non potest obiectam rem perspicuam non adprobare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:3)
qui enim quid percipit adsentitur statim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:5)
Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:3)
et quod falsum est id percipi non potest, quod autem verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit videri';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:10)
et quae visa sint eius modi ut in is nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION