라틴어 문장 검색

Neque tamen defuerunt, qui ausu majore omnia integra sibi duxerunt, et ingenii impetu usi, priora prosternendo et destruendo aditum sibi et placitis suis fecerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:58)
Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:5)
Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessae sint ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit, necessitas quaedam incumbit ut etiam huic rei remedium quaerendum esse putemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:11)
Frustra enim fuerit speculum expolire, si desint imagines;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 29:2)
ut in unoquoque genere exemplum non desit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:3)
Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:3)
Sed serum plane rebus perditis hoc adhibetur remedium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:6)
Neque enim defuerunt homines vaniloqui et phantastici, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, genus humanum promissis onerarunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:3)
sed satis habemus si in mediis sobrie et utiliter nos geramus, atque interim semina veritatis sincerioris in poteros spargamus, atque initiis rerum magnarum non desimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:7)
Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat (longe certe abest), et ista advolatio ad generalissima omnia perdidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:14)
At contra, salsum et dulce et acre et acidum et austerum et amarum, et similia, haec (inquam) omnia aeque sentiunt illi in quibus olfactus deest aut obturatur, ac quisquam alius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:9)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
sicut fecimus de calido, ubi universalis negativa (quatenus ad entia quae ad nostram notitiam pervenerint) in rerum natura deest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:3)
Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmativa universalis hic apud nos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:4)
Atqui primo manifestum est universas aquas, prout ponuntur in fossa sive cavo maris, non posse simul attolli, quia defuerit quod succedat in fundo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION