라틴어 문장 검색

et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
neque vero pudor obstet, quo minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 121:3)
ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 162:1)
neque illis superbia obstat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장67)
Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장56)
Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장8)
Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissimis magis quam familiarissimis parauerat, uagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissimi obstiterant, invadere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장1)
Multis ad philosophandum obstitere divitiae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:3)
haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 2:4)
" Nihil," inquit, " egisti, fortuna, omnibus conatibus meis obstando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:2)
etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vincunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 3:4)
Quaerendum est, quod non fiat in dies eius, quoi non possit obstari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:1)
Seneca Lucilio suo salutem Mentiuntur, qui sibi obstare ad studia liberali turbam negotiorum videri volunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 621)
Nihil obstat erumpere et exire cupienti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 24:1)
tam magno animo feret aliquid sibi ad victoriam quam ad praeturam obstitisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION