라틴어 문장 검색

Quaevis harum partium sola, si infensa sit, non magnum subest periculum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:3)
Tum periculum revera ingruit, cum potentiores expectent dum aquae moveantur apud vulgus, ut ita demum animos exulceratos prodere possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:6)
Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:2)
Et status eo genere periculi laborat quod Tacitus illis verbis innuit, atque is habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:4)
Quemadmodum autem contumelia superstitionis ingravescit adversus Deum, ita et periculum maius ab illa incumbit hominibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:6)
Atque e contra habent phantasmata plurima periculorum et umbrarum volitantium, id quod animos eorum reddit minus serenos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:4)
Veruntamen et hoc verum est, moderni temporis prudentiam circa principum negotia tractanda in hoc potissimum versari, ut conquirantur magis et aptentur remedia et subterfugia malorum et periculorum cum ingruerint, quam ut prudentia solida et constanti depellantur et summoveantur antequam impendeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:2)
Atque a singulis horum impendent pericula, nisi adhibeatur cura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 4:3)
Siquidem iustus metus imminentis periculi, etsi violentia aliqua non praecesserit, proculdubio belli causa est competens et legitima.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:7)
Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:6)
Quantum ad praelatos, ab illis etiam, si potentes fuerint et superbi, periculum ingruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 8:2)
At periculum huiusmodi a praelatis non est magnopere pertimiscendum, nisi ubi clerus ab auctoritate et iurisdictione principatus externi pendet, aut etiam ubi ecclesiastici eliguntur a populo, non autem a rege vel patronis ecclesiarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 8:4)
Quatenus ad nobiles secundae classis, parum periculi ab illis manare potest, cum sint corpus dispersum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 10:2)
Quantum ad plebem, ab iis raro creatur periculum, nisi habeant ductores potentes et populares, au si introducas mutationem in religione, vel in consuetudinibus antiquis, vel in gravaminibus tributorum, vel in aliis quae eorum decurtant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 12:2)
Verum militum conscriptio, et ad arma tractanda instructio, et in locis diversis, et sub diversis ducibus, et sine donativis res sunt utiles, et salubres, et sine periculo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION