라틴어 문장 검색

sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit, deletaque Ausonum gens vix certo defectionis crimine perinde ac si internecivo bello certasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 360:3)
eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 243:1)
in Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum perinde ac si Alpes iam transisset, Boi Insubribus defecerunt nec tam ob veteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 240:1)
quo repente discursu secus silvis montibusque accensis omnia circa virgulta ardere visa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 200:1)
id perinde ac deberet gratum populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 450:2)
et omnia ei hostium secus quam sua nota erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 505:1)
haud secus pavidi quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 643:1)
ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 560:1)
tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent ut, qui minores septem decem annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent ac si septem decem annorum aut maiores milites facti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 65:1)
Hippocrate vero interempto, Epicyde intercluso ab Syracusis et praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione Siciliae terra marique pulsis, quam superesse causam Romanis cur non, perinde ac si Hiero ipse viveret, unicus Romanae amicitiae cultor, incolumis Syracusas esse velint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 425:1)
liberorum capitum virile secus ad decem milia capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 658:1)
extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 661:1)
spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 699:1)
ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 132:1)
quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 279:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION