라틴어 문장 검색

Proinde si occidendos in his homines putaveritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale per veniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:4)
sicut enim plebs Tagastensis de his, quae contulistis ecclesiae Taga- stensi, non habet nisi gaudium boni operis vestri, sic et Hipponiensis et cuiuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis domini praecepta fecistis vel estis ubicumque facturi.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:3)
Imple, Christiane iudex, pii patris officium, sic suscense iniquitati, ut consulere humanitati memineris, nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:1)
Displicet tibi quia trahens ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 1:2)
tu fecisti secundum voluntatem tuam sed in perniciem tuam, illi contra voluntatem tuam sed propter salutem tuam.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:6)
Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:5)
Diligebam quippe iniquitatem, et vera, quia divina, sententia est, qua scriptum est in sanctis libris:
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 3:3)
Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 3:4)
Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 15:1)
Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 5:3)
Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 10:1)
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 5:1)
Quia enim omnia quae non sunt mala molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie privata, quia non sunt turpia, contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 11:2)
'Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:3)
Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, ut profligare dicerent prodigere et deperdere profligatasque res quasi perditas appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa quae prope absoluta adfectaque sunt in nrofligato esse dici ipsaque esse iam profligata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION