라틴어 문장 검색

sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:2)
quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios dei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, etsi per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:2)
nam frater noster Caelestius nuper ad te reversus de Biterrensi quoddam mihi super statu Iniuriosi nostri vinculum cessionis elicuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 1:2)
cuius aculeo non sola penetratur aut harena subtilis aut humus fossilis, sed si saxei montis oppressu fontium conditorum vena celetur, aperit arcanum liquentis elementi secretorum caelestium natura violentior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:5)
norat caelestis oculos ducis ipsaque taedas iunxerat et plena dederat conubia dextra:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 29)
"vidi omni pridem te flore nitentem, vidi altae propius propiusque accedere dextrae, non in te fatis, non iam caelestibus ullis arbitrium:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam72)
non te caelestia frustra edocuit lauruque sua dignatus Apollo est, et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque virgo gaudebit tacito populos suspendere Phoebo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권44)
"diva quidem vobis, etsi caelestis origo est, unde ego?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권350)
"movet et caelestia quondam corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권33)
ne tamen extremo frustra morientis honori adfuerit, venit in medios caligine furva saepta globos, primumque leves furata sagittas audacis tergo pueri caelestibus implet coryton telis, quorum sine sanguine nullum decidit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권318)
Tunc vero exserto circumvolat igneus arcu nec se mente regit, patriae matrisque suique immemor, et nimium caelestibus utitur armis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권320)
Diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbem rara dari terrisque solet contingere, virtus, seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capacis elegit penetrare viros, caelestibus ut tunc desiluit gavisa plagis!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권281)
premit undique lentum turba deum frendens et tela ultricia poscit, nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx, ipsa dato nondum caelestis regia signo sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes adcurruntque imbres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권423)
sic gravat iniectus terras hostiliaque urit arva et anhelantem caelesti sulpure campum, respirant Thebae, templisque iacentia surgunt agmina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권7)
Nonnihil impulerat dubios, ni torva notasset Tisiphone fraudes caelestique ocior igne adforet increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권258)

SEARCH

MENU NAVIGATION