라틴어 문장 검색

Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars, tametsi verum existumabant, tamen, quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse deque ea re postulant uti referatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장6)
Sed plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장3)
facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxime pecuniae largitor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장6)
accessus mortis quam perturbationem adferat, optime tibi hi dicent, qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:3)
Ecce Campania et maxime Neapolis ac Pompeiorum tuorum conspectus incredibile est quam recens desiderium tui fecerint;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:2)
nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 4:4)
Incredibilem rem tibi narro, sed veram:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:6)
Incredibilia sunt, quae tulerim, cum me ferre non possem ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:3)
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:1)
Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:1)
si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:2)
" Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis, alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:6)
apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque conponitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 45:2)
Quisquis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 6:1)
Ergo aut non incredibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION