라틴어 문장 검색

ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
nam et hic clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et immodicae , cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 188:2)
mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 189:3)
vitemus igitur illam, quae Graece μονοτονία vocatur, una spiritus ac soni intentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:2)
non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi , quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:3)
neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae praecipiuntur, ut non paucorum admodum annorum intentione discantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 259:1)
primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:2)
Nec tu intentionem vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:1)
accessus mortis quam perturbationem adferat, optime tibi hi dicent, qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:3)
Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:1)
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)
si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:2)
apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque conponitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 45:2)
Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:2)
Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION