라틴어 문장 검색

idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:6)
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:1)
cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:6)
nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:3)
aliter perire pestis illa non potuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장2)
sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:3)
si ignis, extinguetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:3)
nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:5)
utrum igitur, si tum esset extinctus, a bonis rebus an a malis discessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:5)
quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:5)
in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:11)
O Pa/tricoles inquit, ad vo/s adveniens au/xilium et vestra/s manus Peto/, prius quam oppeto/ malam pestem ma/ndatam hostili/ manu, * * * Neque sa/nguis ullo po/tis est pacto pro/fluens consi/stere, Si qui/ sapientia/ magis vestra mo/rs devitari/ potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 38:6)
querebatur igitur se tum, cum illa videre coepisset, extingui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:5)
igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:2)
nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION