라틴어 문장 검색

alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum affirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 635:2)
ad quam pestem frugum tollendam Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 103:1)
sed cum hostiliter e scaphis caederentur retro qui poterant nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:1)
Pestis te tenet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 165)
non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 25)
Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 11)
Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi, cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 144)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 217)
Perfacile ego ictus perpetior argenteos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1184)
Prior promeritus perpetiare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 426)
quin una omnes peste hac populum hunc liberant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 274)
Callicles Namque hercle honeste fieri ferme non potest, ut eam perpetiar ire in matrimonium sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 32)
Meum corrumpi quia perpessu's filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 279)

SEARCH

MENU NAVIGATION