라틴어 문장 검색

Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:4)
Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, ferventesque auras velut e fornace profunda ore trahit currusque suos candescere sentit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:1)
At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:1)
Illic frena iacent, illic temone revulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum, sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:5)
HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:4)
Quilibet alter agat portantes lumina currus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 31:4)
habili Saturnia curru ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, corve loquax, subito nigrantes versus in alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 45:2)
Iamque cadente die, veritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe, exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 63:4)
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus exierat, curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:1)
Raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum, rupta fervenu terra, et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:11)
Icta viam tellus in Tartara fecit et pronos currus medio cratere recepit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:11)
Utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in aetherias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:2)
currus quoque carmine nostro pallet avi, pallet nostris Aurora venenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:9)
Neque enim micuerunt sidera frustra, nec frustra volucrum tractus cervice draconum currus adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:13)
" Aderat demissus ab aethere currus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION