라틴어 문장 검색

Hoc quidem mihi tum Favorinus, ut virum philosophum decuit, suasit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 25:1)
Haec verba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimavi, ut prompta ad considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum quidam disciplinarum philosophi, Saevitiae imaginem istam esse, non Iustitiae, dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 6:1)
Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum sese philosophum dicebat et viderier gestibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 2:1)
Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 1:1)
senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus Latinis factum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 2:2)
Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 4:1)
Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVI 1:1)
Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri observarique;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 1:1)
ADULESCENTULI cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμημάτιον hoc Graecum quod adposui dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque luculente dictum verbisque est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter memineramus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 2:1)
LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 2:1)
Nam et mendicimonium dicit et et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 3:1)
Hic est (inquit) gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex frica Venientem excepisse tibi narravi, item in mimo, qui inscribitur , cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 9:1)
Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 12:1)
Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 14:1)
Verba ex eo mimo adposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION