라틴어 문장 검색

"cara mihi tellus, magnae cui pignora curae depositumque ingens timido commisimus astu, sis felix taceasque, precor, quo more tacebat Creta Rheae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권160)
iam iamque dolos aperire parantem virginea levitate fugit prohibetque fateri, sic sub matre Rhea iuvenis regnator Olympi oscula securae dabat insidiosa sorori frater adhuc, medii donec reverentia cessit sanguinis et versos germana expavit amores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권241)
"quanta est Paphii reverentia, mater, numinis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam46)
sic itur in alta pectora, sic mixto reverentia Adit amori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici28)
libertas reverentiam remisit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres16)
Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr12)
interius nova saepe adscitaque serpunt pignora conexis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus36)
mox ubi delicias et rari pignus amici sensit et amissi puerum solacia Blaesi, tollit humo magnaque ligat cervice diuque ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis Elysii, steriles ramos mutasque volucres porgit et obtunso pallentes germine flores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus88)
"vive diu nostri pignus memorabile voti, arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae tu saltem declinis ama, preme frondibus undam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris19)
Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis lugendique modos, miserum est primaeva parenti pignora surgentesque - nefas!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati1)
quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris, portatura, Celer, quo nunc ego pectore somnos quove queam perferre dies?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri26)
fasces summamque curulem frater et Ausonios enses mandataque fidus signa tulit, cum prima truces amentia Dacos impulit et magno gens est damnata triumpho, sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater reddidit, obscurumque latus clarescere vidit conubio gavisa domus, nec pignora longe;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum45)
"felix, cui magna patrem cervice vehenti sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum69)
nec pietas alia est tibi curaque natae, sic et mater amas, sic numquam corde recedit nata tuo, fixamque animi penetralibus imis nocte dieque tenes, non sic Trachinia nidos Alcyone, vernos non sic Philomela penates circuit amplectens animamque in pignora transfert.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 23)
hinc parvus inter pignora curiae contentus artae lumine purpurae crescis, sed immensos labores indole patricia secutus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum14)

SEARCH

MENU NAVIGATION