라틴어 문장 검색

« Tabula illa picta efficeret etiam ut quis fidem amitteret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:6)
Etenim opus pictum peraspere consumptorios in corpore Iesu mortis effectus fingit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:7)
stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3114)
armiger e cuneo puerorum flavicomantum, purpurei custos lateris, deprenditur unus, nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro proicit ac signum Christi se ferre fatetur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3156)
crede animam non esse Deum, sed crede creatis maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam, formata est namque ore Dei, quae non erat ante, sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus divinis, et plena Deo similisque creanti, non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est, sed factura Dei est;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3259)
quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris, incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere, ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam, qui dici stabilem se voluit petram, nostris igniculis unde genus venit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae3)
hic iam servitii nescia pristini gens Pelusiacis usta vaporibus tandem purpurei gurgitis hospita rubris litoribus fessa resederat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae17)
illic purpureis tecta rosariis omnis fragrat humus caltaque pinguia et molles violas et tenues crocos fundit fonticulis uda fugacibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae34)
credas stelligeram desuper aream ornatam geminis stare trionibus, et qua bosphoreum temo regit iugum passim purpureos spargier hesperos.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae41)
iure ergo se Iudae ducem vidisse testantur magi, cum facta priscorum ducum Christi figuram pinxerint.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae52)
quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum, illum delicias nunc divi principis, illum purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum, umque suo in templis vota exaudire marito?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권90)
"Christus purpureum gemmanti textus in auro signabat labarum, clipeorum insignia Christus scripserat, ardebat summis crux addita cristis, ipse senatorum meminit clarissimus ordo, qui tunc concrete processit crine catenis squalens carcereis aut nexus conpede vasta, conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus militiae ultricis titulum Christique verendum nomen adoravit, quod conlucebat in armis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권151)
"non alius segetes et spicea farra subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis purpureumque gravi fundit de palmite sucum, ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, et qui Lucinas tribuo nascentibus horas, duplex lege mea per mutua foedera sexus gignere amat subolem generisque propagine gaudet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 274)
"structura nivali consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen iustitia, interius spargit sola picta rubenti flore pudicitiae pudor almus et atria servat, haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes accipit, aeterno caelestique hospite digna."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 286)
cernis ut una via est multis anfractibus errans, talem passa ducem qui non sinat ire salutis ad Dominum, sed mortis iter per devia monstrat, devia picta bonis brevibus, sed fine sub ipso tristia et in subitam praeceps inmersa Charybdem?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2314)

SEARCH

MENU NAVIGATION