라틴어 문장 검색

quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in zephyris et . quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 194:1)
ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장4)
at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장3)
Ad ea rex satis placide verba facit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장7)
Haec et eiusmodi versanda in animo sunt, si volumus ultimam illam horam placidi expectare, cuius metus omnes alias inquietas facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 9:6)
Hoc, quod ille ex mala conscientia faciebat, nos ex bona faciamus et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 9:2)
utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 2:2)
ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:3)
moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:3)
Hoc philosophia praestat, in conspectu mortis hilarem et in quocumque corporis habitu fortem laetumque nec deficientem, quamvis deficiatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:2)
Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:4)
mortem venientem nemo hilaris excipit, nisi qui se ad illam diu composuerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:6)
O quando illud videbis tempus, quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut in summa tui satietate !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 4:1)
Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:5)
coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION