라틴어 문장 검색

"cur, quamvis aliorum numina placem, Iane, tibi primum tura merumque fero?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권88)
utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum numina lanigerae coniuge debet ovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권193)
placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri victima tarda deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권226)
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum, immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum victor et Evandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars urbis de bove nomen habet, nec tacet Evandri mater prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권327)
Porrima placatur Postvertaque, sive sorores sive fugae comites, Maenali diva, tuae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권350)
mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci omne solum lustrant idque piamen habent, aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, tunc cum ferales praeteriere dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권16)
ultima placandis manibus illa dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권356)
mite caput, pater, huc placataque cornua vertas et des ingenio vela secunda meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권509)
immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, et iam iam flammis exta daturus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권518)
qui bene placarit Pallada, doctus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권526)
Pallade placata lanam mollire puellae discant et plenas exonerare colos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권527)
"morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권455)
"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
his dea placanda est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권521)
ut rediit animus, cultorem pauperis agri immolat et magno torret in igne bovem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권316)

SEARCH

MENU NAVIGATION