라틴어 문장 검색

portis regione platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 381:2)
contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 441:2)
alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent clausique exitus essent, circa portas caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 571:1)
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:2)
cataracta clausa erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:2)
cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 84:1)
Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 241:1)
primo situ ipso freti clausis portis abnuere imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 456:3)
omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 256:1)
Ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 171:1)
dato enim haud perplexo responso, nullam se novam societatem nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum accepturos, portisque clausis armatos in muris disposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 150:1)
quippe portae sunt hae, et inter duo maria clausis omnibus velut naturalis transitus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 209:1)
infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuventute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 154:1)
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 606:1)
nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 78:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION