라틴어 문장 검색

hinc questi vixisse senes, hinc pectore nudo stant matres parvosque vetant adtendere natos, ipse quoque Ogygios monstra ad gentilia manes Tartareus rector porta iubet ire reclusa.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권225)
"non hic amissos, quamquam vagus exsul, honores, non gentile solum, carae non pectora matris, te cupiit unam noctesque diesque locutus Antigonen;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권189)
conveniunt ultroque ducis vexilla sequuntur, qui gelidum Braurona viri, qui rura lacessunt Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis et nondum Eoo clarum Marathona triumpho, mittit in arma manus gentilibus hospita divis Icarii Celeique domus viridesque Melaenae, dives et Aegaleos nemorum Parnesque benignus vitibus et pinguis melior Lycabessos olivae, venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti, quaeque rudes thyrsos hederis vestistis, Acharnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권302)
Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 9:3)
De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio eius poeticam vaticinationem deputavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:15)
Uerum Eorpuald non multo, postquam fidem accepit, tempore occisus est a uiro gentili nomine Ricbercto;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.9)
Dein turbatam incursione gentilium prouinciam uidens, et monasteriis quoque periculum inminere praeuidens, dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus diem clausit ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:8)
ita ut, quicquid ex diuinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum uerbis poeticis maxima suauitate et conpunctione conpositis, in sua, id est Anglorum, lingua proferret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV].3)
quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 8:1)
C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 641:1)
et licet alii hoc a Vergilio dictum per poeticam licentiam velint, tamen sciendum est, eum poeticae licentiae inseruisse philosophiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2437)
Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장3)
Dehinc curriculo quinque hebdomadarum transacto, dux Godefridus, audita fama gentilium, munitatu [0557B] be et turri David fideli custodia, assumptis secum sociis, Roberto Flandrensi et Tankrado, profectus est in campestria Ascalonis, audire et intelligere de rebus et consiliis gentilium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION