라틴어 문장 검색

Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:1)
Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus munierat turribusque auxerat, sepultura adficiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 88:7)
ita ponte facto copias ad castra tripertito traduxit.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:3)
Tendebat adversum oppidum e regione pontis, ut supra scripsimus, tripertito.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:4)
Caesar, ut eum ab oppido comineatuque excluderet, bracchium ad pontem ducere coepit:
(카이사르, 히스파니아 전기 5:6)
Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontem occuparet;
(카이사르, 히스파니아 전기 5:8)
Quae res cum ad maiorem contentionem venisset, ab utrisque comminus pugna inita, dum cupidius locum student tenere, propter pontem coagulabantur, fluminis ripas appropinquantes coangustati praecipitabantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:10)
Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa;
(카이사르, 히스파니아 전기 8:3)
Huius diei extremo tempore a Pompeianis clam nostros ad [oppidum] tabellarius est missus, ut ea nocte turres aggeremque incenderent et tertia vigilia eruptionem facerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:1)
Quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et qui vitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere;
(카이사르, 히스파니아 전기 18:13)
Quod difficile erat factu ut eam turrem sine periculo quis incenderet.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:15)
Ita fine [diei] turrem ligneam cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:16)
Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:1)
Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:2)
Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION