라틴어 문장 검색

In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:6)
Etiamnunc servari potest, sed si cito illi manus porrigitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 4:2)
Est quidem periculum, ne porrigentem trahat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 4:3)
sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:5)
At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 4:2)
Pudet dicere, contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 10:1)
oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 2:4)
cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur, Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:6)
Vetas me caelo interesse, id est iubes me vivere capite demisso?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 20:6)
An potius optem, ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:1)
Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte demissa laxantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 13:1)
admittunt et ascendentibus manum porrigunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:4)
Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 8:1)
C Caesar, cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 18:8)
post hoc non dubitabo porrigere cervicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION