라틴어 문장 검색

Quem uidelicet locum paulo ante eis, qui Scottos sequebantur, in possessionem monasterii dederat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:12)
qui in tantum erant ab omni auaritiae peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potestatibus saeculi coactus, acciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:11)
his tamen condicionibus interpositis, ut ipse eum perduceret Brittaniam, eo quod iam bis partes Galliarum diuersis ex causis adisset, et ob id maiorem huius itineris peragendi notitiam haberet, sufficiensque esset in possessione hominum propriorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:11)
emitque partem eius non grandem, ad constituendum ibi monasterium, a comite, ad cuius possessionem pertinebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:6)
Quod ille ubi conperiit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.10)
Et quoniam illi rex cum praefata loci possessione omnes, qui ibidem erant, facultates cum agris et hominibus donauit, omnes fide Christi institutos, unda baptismatis abluit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:9)
unde data est episcopo possessio terrae CCCarum familiarum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].5)
iuxta quod Ecgfridum regem uoluisse ac licentiam dedisse nouerat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].5)
Nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:7)
patriam uero perueniens, maximam possessionum tuarum, quae tibi ablatae sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla uitam terminabis" . Conualuit igitur episcopus, cunctis gaudentibus, ac Deo gratias agentibus, coeptoque itinere Brittaniam uenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:15)
oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 180:1)
id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 444:2)
Claudi, cui, acerrimo adversario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti, M. Duillius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 666:2)
possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 4:1)
ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION