라틴어 문장 검색

Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:5)
Bilis aestivo tempore non minima pernicies potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa remedio est etiam pecori arcuato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 18:1)
Itaque separatim mulgendac sunt oves, et caelestis aqua pari mensura laeti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 20:3)
Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo, atque uno die abstinetur potione et pabulo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 5:1)
quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 6:4)
deinde inter conscios ubi locus veneficii tempusque composita sint, eo audaciae provectum ut verteret et occulto indicio Drusum veneni in patrem arguens moneret Tiberium vitandam potionem quae prima ei apud filium epulanti offerretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장4)
factaque auctore eo senatus consulta ut civitati Cibyraticae apud Asiam, Aegiensi apud Achaiam, motu terrae labefactis, subveniretur remissione tributi in triennium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장2)
innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장3)
ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac verecundia temperabat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 6:1)
iam vero tempora curarum remissionumque divisa:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 3:1)
publicanos remissionem petentis tertia mercedum parte releuauit ac, ne in locatione nouorum uectigalium inmoderatius licerentur, propalam monuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 3:2)
pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum uel lactuculae thyrsum aut recens aridumue pomum suci uinosioris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:5)
excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 2:2)
alii, in remissione fortuitae febris cibum desideranti negatum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:2)
libertos diuites et senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno partim cibis partim potionibus indito intercepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION