라틴어 문장 검색

pulsus ob invidiam excusat, ne merito expulsus esse videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8521)
spes sibi quisque subaudis 'sit'. et late patet ista sententia, vel quod alienis egere auxiliis non oporteat, vel quod meminisse singuli spei suae debeant, ut ea sperent tantum, quibus possunt potiri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3092)
nam subnixus rapto potitur, venit ab eo quod est 'potior poteris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4932)
teucri potivntur corpore et armis id est etiam sepultura caret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6421)
nec quid speraret id est nec spem potiendi habebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 21)
contra quos dum, devictis iam Athenien- sibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athe- nienses et Megarenses dolo necaverant, adamatus a Scylla est, Nisi filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti ab- scisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 747)
et in Phormione "curavi propria ut potiretur";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 314)
namque his qui sunt potiti diutius fe- runtur vixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 294)
qui cum ad insulam per- venisset et rerum ibi esset potitus, Melon condidit civitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 3710)
quo fugato, rursus de praediis suis fuerat Vergilius expulsus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 116)
"Cum Abderiten Protagoram Athenienses viri consulte potius quam profane de divinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:4)
qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:7)
qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:4)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus - nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit - , vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION