라틴어 문장 검색

Neque enim possit fieri talis clarificatio vini per ignem, qualis fit per moram;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:5)
Patrum unus magna cum severitate poesin appellat vinum daemonum, eo quod phantasiam vanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:14)
Quicquid in re sit, viri militares amoribus dediti sunt, opinor non aliter quam vino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:26)
Secundo, naturam moderari et ad minores portiones deducere, ut si quis abstinentiam a vino exercens a maioribus haustibus ad minores deveniat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:13)
Dumque, quid hauriret siciens, ibi nil reperiret, Eius erat potus magis olim quam sibi notus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:15)
Anxius impletur, uini satis hic quod habetur;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:16)
Sicque uir iratus uinique sapore grauatus Tercio sectatur, quid sit sibi uel quid agatur;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:17)
Sed caper ut fontem uidet eminus hunc prope montem, Per triduum totum siciens, petit hinc sibi potum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:3)
Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장7)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)
Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: " Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장2)
Quasi vita hominibus vinum, si bibas illud moderate.
(불가타 성경, 집회서, 31장32)
Quae est vita ei, qui minuitur vino?
(불가타 성경, 집회서, 31장33)
Vinum in iucunditatem creatum est et non in ebrietatem, ab initio.
(불가타 성경, 집회서, 31장35)
Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore;
(불가타 성경, 집회서, 31장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION