라틴어 문장 검색

"Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud praeda grave."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:25)
quippe eandem fortunam ubique esse credebant et victores Persas ad praedam discurrisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 11:2)
Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant, ponte rescisso videbat hostis praedam fore.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 10:4)
praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 5:2)
Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 7:1)
Iamque Susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, sive Darei iussu, ut Alexandrum praeda retineret, sive sua sponte filium obviam misit, traditurum se urbem promittens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 11:1)
pro hoste erat, qui pretiosiorem occupaverat praedam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 4:2)
Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 20:1)
is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam ce stadia abesse, exercitum, utpote praedae avidum, inconpositum inordinatumque procedere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 12:2)
XXVI milia talentum proxima praeda redacta erant omnino:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 11:1)
"Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda quam civis victima!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:18)
ipse aliam urbem regionis eiusdem corona capit, signoque, ut puberes interficerentur, dato reliqui in praedam cessere victoris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 21:1)
"Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:32)
Namque hostis in silvis - et erant forte campo iunctae - armatum militem condidit paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 4:1)
Totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION