라틴어 문장 검색

estne ut praeponere cures hunc -
(페르시우스, 풍자, satire 216)
Sophos universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque com parandos illi homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:1)
Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:17)
Quid credis illi accidere, qui magnas opes Exaggerare quaerit omni vigilia, Docto labori dulce praeponens lucrum?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.9)
Habes causas cur ego Tuscos meos Tusculanis Tiburtinis Praenestinisque praeponam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 45:1)
'Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:3)
scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:4)
Condita disparibus numeris ego Naso Salano praeposita misi verba salute meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 51)
at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, mensibus antiquis praeposuitque duos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권20)
qua positus fueris in statione, mane, nec tu vicino quicquam concede roganti, ne videare hominem praeposuisse Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권419)
"ut puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권320)
inde precando praefamur Vestam, quae loca prima tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권191)
utque oculos circumtulit alta superbos, "quis furor, auditos" inquit "praeponere visis caelestes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:3)
Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, occidat ingratus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:29)
Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum praeposuisse tibi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION