라틴어 문장 검색

funus familiare feriaeve denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumve anniversarium quod recte fieri non possit nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 5:2)
Tum forte quadam Iulium , poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 10:1)
Qui illius, inquit, impudentiam norat et duritudinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 21:1)
Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 7:1)
Non me autem praeterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his verbis negotii;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 8:1)
probationes autem, quas συγκαταφέσεισ vocant, quibus eadem visa noscuntur, voluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 17:1)
Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:1)
SEXTUS CAECILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 2:1)
Tum vero satis noverat quam facilis esset ascensus a fastigio protectoris et primi regii sanguinis principis ad ipsam coronam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:14)
Sane in illius conclavi felix illa coniuratio in Richardum Tertium pro rege Henrico inita, tracta, et agitata est (id quod rex optime noverat et fortasse nimis alte recondiderat).
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:9)
Quoniam autem norat populum suum erga res Britanniae optime affectum, prorsus videri volebat quoad praeterita se potius Gallorum artibus deceptum, et veluti in soporem coniectum, quam ex motu proprio ad bellum minus alacram fuisse, cum sciret subditos suos rationum status quae ipsum merito retardare potuerunt minus capaces esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:9)
Huius belli caussam ipse rex Gallus optime novit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:4)
17. "Sed utcunque istae res, celsitudinem suam, si privatam personam tantum gereret devincere possent, satis tamen novit superiorem illam obligationem, quae se ad illa procuranda quae subditis suis praesidio et commodo esse possint obstringit, se itidem inferiore hoc obligationis genere exsolvere, nisi forte hoc sibi relinquat, ut si ad bellum celsutudo sua compulsa sit, illud sine acerbitate aut ambitione prosequatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 17:1)
Probe etiam noverat rex, neque ullo modo oblitus erat sequi etiam ex hoc diminutionem subsidiorum et census.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:5)
19. "Quatenus ad actionem Britanniae, rex vester optime novit quae in illa intervenerint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION