라틴어 문장 검색

maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 163:1)
quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 214:1)
quattuor extraordinariis cohortibus duas adiunxit praeposito M. Valerio legato, erumpere praetoria porta iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 314:1)
praetorio deiecto direptisque, quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 21:1)
tribuni praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 629:2)
in praetoriam navem imponi iussus, eodem et pecunia quae superfuit delata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 67:1)
secundam Paulus, sicut erat, victoriam ratus victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato litteras praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentis iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 70:1)
ipsum Othonem comitabantur speculatorum lecta corpora cum ceteris praetoriis cohortibus, veterani e praetorio, classicorum ingens numerus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장9)
sed vexillum significat, quod est tractum a veli diminutione, ut 'velum vexillum'. ab arce quoniam vexillum in arce poni solebat, quod esset specimen imperati exercitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 117)
Habita est eisdem diebus etiam Florentii ratio, e Galliis novitatis metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam, amplissimi suscepit insignia magistratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 5:1)
et nocte concubia vexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto moliuntur foris, extra- ctum cubili Caesarem tradere vexillum intento mortis metu subigunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION