라틴어 문장 검색

ausus Latio contendere Gildo germani nec fata timet?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:220)
At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:3)
Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus praevaleat, adlidi dominum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 9:1)
Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorurn binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 11:1)
Si tamen ita praevaluit ut alterutrum bracchium adflixerit,id quod imbecillius est tollitur et ipse focaneus summittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 10:4)
tuum erit consultare utrum praevaleat quod ex Arminio concepit an quod ex me genita est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장12)
lux reddidit terram, penetratumque ad amnem [Visurgin], quo Caesar classe contenderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장15)
specie venandi omissis maritimis locis avia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant audita regis fuga, neque vado penetrari poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장2)
nec duraturos in partibus centuriones militesque apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus infixus in Caesares amor praevaleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장8)
sed nemo annalis nostros cum scriptura eorum contenderit qui veteres populi Romani res composuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장2)
dein praevaluit Gotarzes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장12)
rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam dabat, si atrocitate criminis praevaluissent, posse opprimi damnatam ante quam ream;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장5)
atque interim, tribus omnino comitantibus - id repente solitudinis erat - spatium urbis pedibus emensa, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas praevalebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장6)
suam quaeque nobilitatem formam opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장3)
Praevaluere haec adiuta Agrippinae inlecebris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION