라틴어 문장 검색

Ita etiam, quae praesentia deus habet dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit illud uero de potestate facientium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:11)
Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis supplicia dispensans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:22)
Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium praeparaverat, non hostium vi et metu commotus patientem se timidumque hostium opinioni praebebat.
(카이사르, 아프리카 전기 31:11)
Quibus Caesar in praesentia gratias egit praesidiumque brevi tempore se missurum dixit cohortatusque ad suos cives iubet proficisci. P.
(카이사르, 아프리카 전기 36:4)
Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni.
(카이사르, 아프리카 전기 46:1)
Ita quam antea absens habuerat auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat.
(카이사르, 아프리카 전기 48:5)
Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus, quod C.
(카이사르, 아프리카 전기 54:1)
Ob has causas quas supra commemoravi solli citabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat.
(카이사르, 아프리카 전기 73:1)
Qui cum anima nondum exspirata concidisset, [et] impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque volnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:6)
Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:8)
Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto;
(카이사르, 히스파니아 전기 25:1)
Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:7)
quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam severitatemque minuebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:5)
neque enim se debuisse iudicem esse controversiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 67:3)
Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum Pompei plerique compulsi inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION