라틴어 문장 검색

Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
missilibus longe et vasto clamore lacessunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:8)
talis se vastis infert Mezentius armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:7)
tunc undique vasti certatim crebris conlucent ignibus agri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:2)
reducem ut patria alta videret, non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:3)
nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:12)
Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:24)
illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:5)
Nempe abruptis turbata procellis nocte natat caeca serus freta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:11)
At illum curvata in montis faciem circumstetit unda accepitque sinu vasto misitque sub amnem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:9)
intus se vasti Proteus tegit obice saxi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:4)
eum vasti circum gens umida ponti exsultans rorem late dispergit amarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:10)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 101)
sive te rupes et acuta leto saxa delectant, age te procellae crede veloci, nisi erile mavis carpere pensum regius sanguis dominaeque tradi barbarae paelex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2721)

SEARCH

MENU NAVIGATION