라틴어 문장 검색

Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per immodicas inflationes oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:1)
Quae omnia quibusdam ulceribus natis oriri uidentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:15)
Integra nati aut semper in ea mouentur - quos ab innatando πλωτοῦσ Graeci uocant - , aut in ipsa uesicae ceruice orti ubi primo, conquiescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:42)
Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:3)
Igitur corde percusso sanguis multus fertur, uenae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 12:1)
sitis ingens oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 16:3)
Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 19:3)
si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 37:2)
uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:7)
sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 48:3)
modo oritur ea, quam Graeci gangrenam appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:2)
Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 64:1)
Id autem, quod erysipelas uocari dixi, non solum uulneri superuenire sed sine hoc quoque oriri consueuit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa ceruices aut caput constitit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 66:1)
Somnus urguet, nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:1)
supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION