라틴어 문장 검색

maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 3:2)
delectus est celeberrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris proderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:2)
alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre avo proavo quasi de orbo querantur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:2)
' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, At nostrae vix se continuere manus, Quin albam raramque comam lacrimosaque vino Lumina rugosas distraherentque genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 887)
hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna, dux gregis, et partu proditus auctor erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:217)
[tunc neque te prodet communi noxia culpa, factaque erunt dominae dictaque nota tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:266)
quid rude prodis opus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 46:5)
quid aperto pectore in hostem mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 139:4)
uteri manifesta tumore proditur indicio ponderis ipsa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권111)
ante sui populus limina regis adest, prodit et in solio medius consedit acerno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권223)
Proxima cum veniet terras visura patentes Memnonis in roseis lutea mater equis, de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen, sol abit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권483)
Utque Melanthea tenebris a caede latentem Prodidit officio luminis ipsa parens:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:5)
prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:11)
Qua venata foret silva, narrare parantem impedit amplexu, nec se sine crimine prodit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:8)
Heu quam difficile est crimen non prodere vultu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION